라틴어 문장 검색

Iamque tempore, ut aiebat sacerdos, id postulante, stipatum me religiosa cohorte deducit ad proxumas balneas, et prius sueto lavacro traditum, praefatus deum veniam, purissime circumrorans abluit, rursumque ad templum reductum, iam duabus diei partibus transactis, ante ipsa deae vestigia constituit, secretoque mandatis quibusdam quae voce meliora sunt, illud plane cunctis arbitris praecipit, decem continuis illis diebus cibariam voluptatem cohercerem neque ullum animal essem et invinius essem.
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:2)
Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed iustificati estis in nomine domini Iesu Christi et spiritu dei nostri.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 5:6)
Quibus lectis, dixi ut considerarent quo modo possent fideles audire sed abluti estis, qui adhuc talis concupiscentiae sordes, contra quas clauditur regnum caelorum, in corde suo, id est in interiore dei templo esse patiuntur.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 5:7)
Cedo tuum pedem mi, lymphis flavis fulvum ut Pulverem Manibus isdem, quibus Ulixi saepe permulsi, abluam, Lassitudinemque minuam manuum mollitudine.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 14:2)
Cetera cernens sidera mergi
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 11:1)
mergique fretis spumantibus orat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:158)
contagia fascibus, oro, defendas ignava tuis neu tradita libris omina vestitusque meos, quibus omne, quod ambit oceanus, domui, tanta caligine mergi calcarique sinas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:299)
abluto penitus respirant nomine fasti maturamque luem sanior aula vomit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:8)
mergi prima peto;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:86)
heu nimium segnes, cauta qui mente notatis, si revolant mergi, graditur si litore cornix.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:327)
at illa fontibus abluitur gelidis legemque capillo reddit et ornatum formae prelisque solutae mira Dioneae sumit velamina telae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae59)
vinctas ire nurus, nunc in vada proxima mergi seminecem, hunc subito percussum vulnere labi dum fugit, hunc animam portis efflare sub ipsis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:31)
Multi falcibus veruculatis atque iis vel rostratis vel denticulatis medium culmum secant, multi mergis, alii pectinibus spicam ipsam legunt, idque in rara segete facillimum, in densa difficillimum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 3:2)
Vergilius quod liceat feriis flumine abluere gregem praecipit et idcirco adicit " fluvio mersare salubri," id est salutari;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 2:3)
Et idcirco veteres vineas mergis propagare potius quam totas sternere idem ipse Atticus praecipit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 2장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION